PER TE, O Maria1, accessum habeamus ad Filium, o benedicta inventrix gratiae, genetrix vitae, mater salutis, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, et humilitas Deo2 grata nostrae veniam impetret vanitati3. Copiosa caritas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, et fecunditas tua gloriosa fecunditatem nobis conferat meritorum. Domina nostra, Mediatrix nostra, Advocata nostra: tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda4, tuo Filio nos repraesenta. Fac, o benedicta, per gratiam quam invenisti, per praerogativam quam5 meruisti, per misericordiam quam peperisti, ut, qui te mediante fieri dignatus est particeps infirmitatis et miseriae nostrae, te quoque intercedente participes nos faciat gloriae suae et beatitudinis6, Iesus Christus, Filius tuus Dominus noster, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.