O Deus infinitae maiestatis, en proditorem ad pedes tuos, qui tam graviter in te deliquit! Tu multoties pepercisti peccatis meis; et ego, spretis beneficiis et praesidiis, quibus me donasti, iterum te iniuriis affeci. Ceteri peccaverunt in tenebris, ego autem in luce. Sed audi vocem huius Filii tui, quem modo tibi obtuli, et qui nunc est in pectore meo: ipse pro me misericordiam et veniam apud te implorat. Parce mihi, o Bonitas infinita, per amorem Iesu Christi, quia te offendisse toto corde me paenitet.
Scio te libenter, Iesu Christi amore, peccatoribus fieri placabilem: Complacuit per eum reconciliare omnia in ipsum. Per amorem igitur Iesu Christi, placare tu etiam mihi. Ne proicias me a facie tua, quamvis id merear; parce mihi et muta cor meum. Cor mundum crea in me, Deus.
Hoc age ob honorem saltem tuum, quoniam elegisti me in sacerdotem et ministrum ad offerendum tibi ipsum Filium tuum. Fac me vivere sicut decet sacerdotem. Da cor mihi, quo te sacerdos amare debet.
Exstingue, precor, et destrue in me tui amoris igne omnes terrenos affectus. Fac, ut gratum deinceps me tibi probem pro tantis beneficiis mihi collatis, et pro tanto amore, quo amasti me. Si olim amicitiam tuam sprevi, nunc eam magis aestimo quam cuncta mundi regna, et beneplacitum tuum omnibus divitiis ac caeli terraeque deliciis antepono.
O Pater mi, per Iesu Christi amorem abstrahe me ab omnibus rebus. Tu vis, ut sacerdotes tui ab omnibus, quae in mundo sunt, omnino segregati sint, ac tibi soli, et operibus gloriae tuae vivant: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus, ad quod assumpsi eos. Scio quod etiam id a me requiris, et hoc facere propono, sed tu adiuva me gratia tua. Trahe me totum ad te.
In laboribus et in adversis mihi patientiam et voluntatis conformationem tribue. Da, ut per amorem tuum meipsum mortificem. Concede mihi spiritum verae humilitatis, quo gaudeam me abiectum et imperfectum reputari. Doce me facere voluntatem tuam, et tum quod a me requiris indica mihi, id enim exsequi volo.
Recipe, Deus meus, ad amandum te peccatorem, qui hactenus nimium in te peccavit, sed nunc vere te diligere vult et esse tuus. O Deus aeterne, spero fore ut te amem in aeternum. Et ideo volo etiam in hac vita te multum amare, ut multum te amare valeam in aeternitate.
Et quia amo te, ab omnibus te cognosci et amari desidero; et ideo, Domine, quoniam fecisti me sacerdotem tuum, fac ut pro te laborem, et saluti animarum incumbam.
Haec omnia spero per merita tua, o Christe Iesu, et per tuam intercessionem, o Mater mea Maria.