Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Oratio ferialis — Saturday

Genus
Sanctissimum Sacramentum
Argumentum
Gratiarum actio
Auctor
St. Alphonsus Liguori
Dies
18th century
Fons
St. Alphonsus Liguori https://www.preces-latinae.org/thesaurus/PostMissam/Ligouri.html

Loquere, Domine, quia audit servus tuus. O Iesu amantissime, tu venisti etiam hoc mane ad visitandam animam meam, ex intimo corde tibi gratias ago.

Quoniam venisti ad me, loquere, quaeso, et dicito mihi quid velis a me quia omnia facere volo. Non mereo quod ultra mihi loquaris, eo quod vocem tuam audire persaepe recusavi, qua me vocabas ad amorem tuum, et ingratus tibi terga verti. Verum de peccatis meis iam paenitentiam egi, nunc iterum me illorum paenitet, et veniam a te iam obtinuisse confido. Dic ergo mihi quid me vis facere, sum enim paratus ad omnia.

Utinam, Deus meus, te semper amassem! Hei mihi! quot annos amisi! At Sanguis tuus, et promissiones tuae spem mihi afferunt reparandi tempus amissum, te solum deinceps amando tibique placendo.

Amo te, Redemptor meus, amo te, Deus meus, ad nihil aspiro nisi ad amandum te ex toto corde meo, et ad vitam ipsam ponendam pro amore tui, qui amore mei mortem subire voluisti. Amore amoris tui, dicam tibi cum sancto Francisco, moriar, qui amore amoris mei dignatus es mori.

Tu, Iesu, mihi totum teipsum dedisti; dedisti tuum Sanguinem, vitam, omnes sudores tuos, omnia merita tua; plus dare non habuisti: ego me totum tibi dono; dono tibi omnes delectationes meas, omnes saeculi delicias, corpus meum, animam, voluntatem; plus tibi dare non habeo; si plus haberem, plus tibi darem. Iucundissime Iesu, tu mihi sufficis.

Fac tamen, Domine, ut sim tibi fidelis; ne permittas me, mutata voluntate, derelinquere te. Spero per merita passionis tuae, Salvator mi, id mihi numquam obventurum. Tu dixisti: Nullus speravit in Domino, et confusus est. Tota igitur fiducia dicere possum et ego: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Spero, o Deus animae meae, et semper volo sperare, numquam confusionem passurum videndi me separatum a te. In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum!

Deus meus, tu omnipotens es, effice me sanctum. Fac, ut multum diligam te, fac, ut nihil praetermittam, quod redundet in gloriam tuam, et omnia vincam, ut tibi complaceam.

O me beatum, si omnia perdam, ut solum te, et amorem tuum inveniam! Ad hunc finem vitam tribuisti mihi, fac, ut eam operibus gloriae tuae omnino impendam.

Non mereor beneficia, sed poenas; ideo deprecor te, ut punias me sicut vis, dummodo gratiam tuam non auferas a me.

Sine mensura amasti me, o caritas infinita, o infinita bonitas, sic amo et amabo te. O voluntas Dei! tu es amor meus. O Iesu mi! tu mortuus es pro me, utinam ego etiam mori possem pro te et morte mea efficere, ut omnes ament te. O bonitas infinita et infinite amabilis! ego te maximi facio et super omnia diligo te.

O Maria! trahe me ad Deum; da mihi fiduciam in te et fac, ut semper ad te confugiam; intercessione tua sanctum me reddere debes; ita spero.

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.