DOMINE Iesu Christe, tu tam amanter hanc viam ingressus es, ut mortem pro me obires; ego vero multoties eo deveni, ut te contemnerem. Nunc autem ex tota anima mea amo te, et quia te amo, paenitet me ex intimo corde quod tibi displicui. Ignosce mihi, et patere ut in hac via me tibi comitem adiungam. Tu, amore mei ductus, pergis ad locum ubi pro me moriturus es, et ego vicissim, tui amore ductus, desidero te comitari, ut una tecum, amantissime Redemptor, moriar. O mi Iesu, volo coniunctim tecum et vivere et mori.
Statio I
Iesus condemnatur ad mortem
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus Christus, iam flagellatus et spinis coronatus, iniuste tandem a Pilato ad mortem crucis condemnetur.
O adorande Iesu, non Pilatus, sed iniqua mea vita te ad mortem condemnavit. Per meritum laboriosissimi huius itineris, quod ad Calvariae montem instituis, precor te, ut me semper in via, qua anima mea in aeternitatem tendit, benigne comiteris. Amo te, o Iesu, mi Amor, magis quam meipsum, et ex intimo corde paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum a te separari. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit. Quod tibi placitum est, hoc idem mihi est acceptum.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio II
Iesus oneratur ligno crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus Christus, portans humeris crucem, fuerit inter eundum, memor tui, offerendo pro te aeterno Patri mortem, quam erat obiturus.
AMABILISSIME Iesu, amplector omnes res adversas, quas mihi usque ad obitum tolerandas praefixisti, et, per durum illum, quem in portanda tua cruce pertulisti, laborem, precor te, ut vires mihi subministres, quibus ego quoque crucem meam, aequo ac patienti animo, portare valeam. Amo te, o Iesu, mi Amor, paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum separari a te. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio III
Iesus procumbit primum sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera primum hunc Iesu Christi sub cruce lapsum. Habebat carnem ex saeva flagellatione multifarie sauciam, caput redimitum spinarum corona: profuderat insuper cruorem in tanta copia, ut vix pedem prae virium defectione, movere posset. Et quoniam gravi crucis onere premebatur, et immisericorditer a militibus propellebatur, accidit ut pluries inter eundum humi procumberet.
O mi Iesu, non est onus crucis, sed peccatorum meorum pondus, quod tantis te afficit doloribus. Rogo te, per primum hunc tuum lapsum, ut ab omni in peccatum me lapsu tuearis. Amo te, o Iesu, ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in peccatum prolabi. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio IV
Iesus fit perdolenti Matri obvius
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera qualis fuerit, in hac via, Filii et Matris occursus. Iesus et Maria se mutuo aspexerunt, mutuique eorum aspectus, fuerunt totidem sagittae, quibus amantia eorum pectora transverberabantur.
AMANTISSIME Iesu, per acerbum dolorem, quem in hoc occursu expertus es, redde me, precor, sanctissimae Matri tuae vere devotum. Tu vero, perdolens mea Regina, intercede pro me, et obtine mihi talem cruciatum Filii tui memoriam, ut mens mea in pia illorum contemplatione perpetuo detineatur. Amo te, o Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum in te peccare. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio V
Iesus in baiulanda cruce a Cyrenaeo adiuvatur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iudaei, videntes Iesum ad quemlibet passum animam propemodum prae lassitudine efflantem, et timentes ex altera parte ne, quem crucis supplicio affectum volebant, in via moreretur, compellant Simonem Cyrenaeum ad baiulandam crucem post Dominum.
O dulcissime Iesu, nolo sicut Cyrenaeus, repudiare crucem, libenter eam amplector in meque recipio, amplector speciatim quam mihi praefiniisti mortem cum omnibus, quos haec secum adductura est, doloribus. Coniungo eam cum morte tua, sicque coniunctam eam in sacrificium tibi offero. Tu amore mei mortuus es; volo ego quoque mori amore tui, ea mente ut rem tibi gratam faciam. Tu vero adiuva me tua gratia. Amo te, o Iesu, mi Amor, paenitet me quod tibi displicui. Ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VI
Iesus Veronicae sudario abstergitur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo sancta illa femina Veronica, videns Iesum doloribus confectum eiusque vultum sudore ac sanguine madidum, porrigat ei linteolum in quo ipse, abstersa facie, sacram sui imaginem impressam relinquit.
O mi Iesu, formosa erat antea facies tua; verum hac in via non amplius formosa apparet, sed est vulneribus et cruore omnino deformis. Hei mihi! quam formosa quoque erat anima mea, cum gratiam tuam per baptismum recepisset: peccando eam postea deformem reddidi. Tu solus, mi Redemptor, pristinam venustatem ei restituere vales; quod ut facias, per tuae Passionis meritum te precor. Amo te Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VII
Iesus procumbit iterum sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera alterum Iesu Christi sub cruce lapsum, quo lapsu perdolenti Domino omnes venerandi capitis et totius corporis plagae recrudescunt, omnesque cruciatus renovantur.
MANSUETISSIME Iesu, quam frequenter concessisti mihi veniam! Ego vero in eadem relapsus sum peccata, measque in te offensas renovavi. Per meritum novi huius tui lapsus adiuva me, ut in gratia tua usque ad obitum perseverem. Fac ut in omnibus, quae me invasurae sunt, tentationibus me tibi semper commendem. Amo te ex toto corde meo, o Iesu, mi Amor; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio VIII
Iesus plorantes mulieres alloquitur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo mulieres, videntes Iesum lassitudine exanimatum et cruore inter eundum diffluentem, commiseratione permoveantur, lacrimasque profundant. Ad flentes autem conversus: "Nolite, inquit, flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros."
O perdolens Iesu, defleo mea in te peccata ob poenas quidem quibus me dignum reddiderunt, sed maxime ob molestiam quam tibi intulerunt, tibi qui me tantopere amasti. Ad fletum minus infernus quam amor tui me excitat. O mi Iesu, amo te magis quam meipsum; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio IX
Iesus procumbit tertium sub onere crucis
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera tertium Iesu Christi sub cruce lapsum. Procumbit quia nimia erat eius debilitas, et nimia saevitia carnificum, qui volebant ut gressum acceleraret, dum vix unum gradum facere posset.
O inclementer habite Iesu, per meritum illius virium defectionis, qua in via ad Calvarium laborare voluisti, tanto, precor, me vigore conforta, ut nullum amplius ad humana iudicia respectum habeam, ac vitiosam meam naturam edomem: quod utrumque in causa fuit cur tuam olim amicitiam contempserim. Amo te, o Iesu, mi Amor, ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio X
Iesus vestibus spoliatur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quam violenter Iesus vestimentis suis spolietur. Cum enim vestis interior arcte carni flagellis dilaniatae adhaereret, carnifices, avellendo vestem, cutem ei quoque avellunt. Subeat te commiseratio Domini tui, eumque sic alloquere:
INNOCENTISSIME Iesu, per meritum doloris quem inter hanc spoliationem passus es, adiuva me, precor, ut omnem in res creatas affectum exuam, et tota voluntatis meae inclinatione ad te solum convertar, qui meo nimis dignus es amore. Amo te ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui; ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XI
Iesus clavis affigitur cruci
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo Iesus in crucem coniciatur, et extensis brachiis, vitam suam in sacrificium pro nostra salute aeterno Patri offerat. Carnifices clavis eum affigunt, dein erigunt crucem, et infami patibulo suffixum saevae morti permittunt.
O contemptissime Iesu, affige pedibus tuis cor meum, ut amoris vinculo ligatum semper tecum remaneat, necque amplius a te avellatur. Amo te magis quam meipsum; paenitet me quod tibi displicui: ne permittas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XII
Iesus moritur in cruce
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera tuum cruci suffixum Iesum, qui post trium horarum cum morte luctam, doloribus tandem consumptus addicit corpus morti, et inclinato capite emittit spiritum.
O mortue Iesu, exosculor, pietatis sensu intime commotus, hanc crucem in qua tu, mei causa, vitae tuae finem implevisti. Ob commissa peccata infelicem mihi mortem promerui; sed mors tua est spes mea. Per mortis tuae merita, concede mihi precor, ut in amplexu pedum tuorum extremum spiritum, tui amore flagrans, aliquando reddam. In manus tuas commendo spiritum meum. Amo te ex toto corde meo; paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XIII
Iesus deponitur de cruce
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo duo ex Iesu discipulis, Iosephus nempe et Nicodemus, eum exanimatum de cruce tollant et inter brachia perdolentis Matris reponant, quae mortuum Filium peramanter recipit et arcte complectitur.
O moerens Mater, per amorem quo Filium tuum amas, accipe me in servum tuum et precare eum pro me. Tu vero, o mi Redemptor, quoniam pro me mortuus es, fac benigne ut amem te; te enim solum volo, nec extra te aliud quidpiam mihi opto. Amo te, o mi Iesu, paenitet me quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.
Statio XIV
Iesus sepulcro conditur
V. Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi.
R. Quia per sanctam crucem tuam redemisti mundum.
Considera quomodo discipuli exanimem Redemptorem ad locum sepulturae deferant. Moerens Mater eos comitatur, et propriis manibus corpus Filii sepulturae accommodat. Sepulchrum dein occluditur, et omnes a loco recedunt.
O sepulte Iesu, exosculor hunc, qui te recondit, lapidem; sed post triduum ex sepulcro resurges. Per tuam resurrectionem fac me, precor, extremo die gloriosum tecum resurgere, et venire in caelum, ubi tecum semper coniunctus, te laudabo et in aeternum amabo. Amo te, et doleo quod tibi displicui: ne sinas me iterum tibi displicere. Da mihi perpetuum amorem tui, et dein fac de me quidquid tibi placuerit.
Tu, caritatis victima,
Petis, Redemptor, Golgotham;
Tuis inhaerens gressibus,
Tecum peropto commori.