Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Marcus 9 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Marcus 9

  1. 1 et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  2. 2 et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

    Patres ante-Nicaeni · 4
  3. 3 et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae unum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  5. 5 non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

    Patres ante-Nicaeni · 2
  6. 6 et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  7. 7 et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum

  8. 8 et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

  9. 9 et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

  10. 10 et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et scribae quia Heliam oporteat venire primum

  11. 11 qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

  12. 12 sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo

  13. 13 et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

  14. 14 et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

  15. 15 et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

  16. 16 et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

  17. 17 qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

    Patres ante-Nicaeni · 1
  18. 18 qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

  19. 19 et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

  20. 20 et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

  21. 21 et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

  22. 22 Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

    Patres ante-Nicaeni · 1
  23. 23 et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo adiuva incredulitatem meam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  24. 24 et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum

  25. 25 et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

  26. 26 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit

  27. 27 et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

  28. 28 et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio

  29. 29 et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat quemquam scire

    Patres ante-Nicaeni · 2
  30. 30 docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

  31. 31 at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

  32. 32 et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

  33. 33 at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum maior

    Patres ante-Nicaeni · 1
  34. 34 et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

  35. 35 et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  36. 36 quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

    Patres ante-Nicaeni · 2
  37. 37 respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

  38. 38 Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

  39. 39 qui enim non est adversum vos pro vobis est

  40. 40 quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  41. 41 et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur

  42. 42 et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

    Patres ante-Nicaeni · 2
  43. 43 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

  44. 44 et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  45. 45 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

  46. 46 quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

  47. 47 ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

  48. 48 omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

  49. 49 bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.