Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Galatas 6 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Galatas 6

  1. 1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris

    Patres ante-Nicaeni · 2
  2. 2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

    Patres ante-Nicaeni · 4
  3. 3 nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero

  5. 5 unusquisque enim onus suum portabit

  6. 6 communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis

  7. 7 nolite errare Deus non inridetur

    Patres ante-Nicaeni · 5
  8. 8 quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei

    Patres ante-Nicaeni · 4
  11. 11 videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu

  12. 12 quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur

  13. 13 neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur

    Patres ante-Nicaeni · 1
  14. 14 mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo

    Patres ante-Nicaeni · 8
  15. 15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei

  17. 17 de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto

    Patres ante-Nicaeni · 5
  18. 18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro fratres amen

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.