Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

1 Petri 3 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

1 Petri 3

  1. 1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant

    Patres ante-Nicaeni · 3
  2. 2 considerantes in timore castam conversationem vestram

  3. 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus

    Patres ante-Nicaeni · 2
  4. 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples

    Patres ante-Nicaeni · 1
  5. 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris

  6. 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem

    Patres ante-Nicaeni · 2
  7. 7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae

    Patres ante-Nicaeni · 2
  8. 8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  10. 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum

  11. 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala

  13. 13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini

  15. 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

  17. 17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes

  18. 18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu

    Patres ante-Nicaeni · 5
  19. 19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit

    Patres ante-Nicaeni · 4
  20. 20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam

    Patres ante-Nicaeni · 7
  21. 21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi

    Patres ante-Nicaeni · 3
  22. 22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.