Sacris solemniis

Genus
Sanctissimum Sacramentum
Auctor
St. Thomas Aquinas
Dies
13th century
Fons
St. Thomas Aquinas https://www.preces-latinae.org/thesaurus/Hymni/CorpusChristi/SacrisSol.html

SACRIS solemniis

iuncta sint gaudia,

et ex praecordiis

sonent praeconia;

recedant vetera,

nova sint omnia,

corda, voces, et opera.

Noctis recolitur

cena novissima,

qua Christus creditur

agnum et azyma

dedisse fratribus,

iuxta legitima

priscis indulta patribus.

Post agnum typicum,

expletis epulis,

Corpus Dominicum

datum discipulis,

sic totum omnibus,

quod totum singulis,

eius fatemur manibus.

Dedit fragilibus

corporis ferculum,

dedit et tristibus

sanguinis poculum,

dicens: Accipite

quod trado vasculum;

omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium

istud instituit,

cuius officium

committi voluit

solis presbyteris,

quibus sic congruit,

ut sumant, et dent ceteris.

Panis angelicus

fit panis hominum;

dat panis caelicus

figuris terminum;

O res mirabilis:

manducat Dominum

pauper, servus et humilis.

Te, trina Deitas

unaque, poscimus:

sic nos tu visita,

sicut te colimus;

per tuas semitas

duc nos quo tendimus,

ad lucem quam inhabitas.

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.