Prayers before and after Confession

Genus
Sancti
Auctor
Traditional (Raccolta)
Fons
The Raccolta (1910) §472

SUSCIPE Confessionem meam, piissime ac clementissime DOMINE JESU CHRISTE, unica spes salutis animæ meæ, et da mihi, obsecro, contritionem cordis, et lacrimas oculis meis, ut defleam diebus ac noctibus omnes negligentias meas cum humilitate et puritate cordis. DOMINE DEUS meus, suscipe preces meas. SALVATOR mundi, JESU bone, qui te crucis morti dedisti, ut peccatores salvos faceres, respice me miserum peccatorem invocantem nomen tuum, et noli sic attendere malum meum ut obliviscaris bonum tuum; et si commisi unde me damnare potes, tu non amisisti unde salvare soles. Parce ergo mihi qui es SALVATOR meus, et miserere peccatrici animæ meæ. Solve vincula ejus, sana vulnera. Emitte igitur, piissime DOMINE, mentis purissimæ et immaculatæ semper Virginis Genitricis tuæ Mariæ, et Sanctorum tuorum, lucem tuam, veritatem tuam in animam meam, quæ omnes defeclus meos in veritate mihi ostendat, de quibus confiteri me oportet, atque juvet et doceat ipsos plene et contrite corde explicare. Qui vivis et regnas DEUS, per omnia sæcula sæculorum. Amen. After. SIT tibi DOMINE, obsecro, mentis beatæ semper Virginis Genitricis tuæ Mariæ et omnium Sanctorum, grata et accepta ista confessio mea; et quid quid mihi defuit nunc et alias de sufficientia contritionis, de puritate et integritate confessionis, suppleat pietas et misericordia tua, et secundum illam digneris me habere plenius et perfectius absolutum in cælo: Qui vivis et regnas DEUS per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.