Ah! Domine mi, quomodo potui te multoties offendere, sciens quod peccando tibi summe displicebam? Per merita, quaeso, passionis tuae ignosce mihi, et vinculo amoris tui me tibi obstringe; non te separet a me fetor culparum mearum. Fac ut magis ac magis tuam bonitatem et amorem, qui tibi debetur, et caritatem, qua me dilexisti, semper agnoscam.
Cupio, bone Iesu, me totum pro te devovere, qui temetipsum pro me in sacrificium offerre voluisti. Tu innumeris caritatis argumentis me tibi obstrinxisti; ne, quaeso, permittas me unquam separari a te. Amo te, Deus meus, teque semper diligere volo. Et quomodo a te disiunctus, et sine gratia tua vivere potero, cum amorem tuum cognoverim?
Gratias ago tibi quia me pertulisti quando sine gratia tua vivebam, et quia tempus adhuc mihi praestas amandi te. Si tunc mihi supervenisset interitus, te amplius amare non possem. Quoniam vero adhuc te diligere possum, omnibus viribus te amare volo, dulcissime Iesu, tibique in omnibus placere peropto.
Diligo te, o Bonitas infinita, amo te plus quam me; et quia amo te, dono tibi corpus meum, animam meam, ac totam voluntatem meam. Fac, Domine, et dispone de me iuxta beneplacitum tuum; in omnibus me tibi subicio. Dummodo mihi concedas ut semper diligam te, nihil aliud posco. Terrena bona da volentibus illa; non aliud ego desidero, nihilque peto, nisi perseverantiam in gratia tua et sanctum amorem tuum.
Innixus ego, o Pater aeterne, Filii tui promissis: Amen, amen, dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis, in nomine Iesu Christi peto a te sanctam perseverantiam et gratiam amandi te ex toto corde meo, perfecte faciendo deinceps voluntatem tuam.
O Iesu, tu pro me victima factus es, et mihi teipsum dedisti, ut tradam tibi meipsum, tibique immolem voluntatem meam; inquis enim: Praebe, fili mi, cor tuum mihi. Ecce cor meum, Domine, ecce cor meum et animam meam, quam tibi dono et omnino pro te devoveo.
Verum tu scis, Domine, infirmitatem meam: succurre mihi; ne permittas me hanc voluntatem meam a te retrahere ad peccandum in te. Minime: noli hoc permittere; da, ut semper diligam te, fac ut amem te quantum sacerdos te diligere debet; et quemadmodum Filius tuus in cruce moriens dicere potuit: Consummatum est, ita in morte mea dicere valeam, quod ex hac die mandata tua custodivi.
Praesta, ut in omnibus tentationibus et periculis in te peccandi semper ad te recurram, et auxilium tuum per merita Iesu Christi implorare non omittam.
O Maria sanctissima, quae omnia potes apud Deum, impetra mihi hanc gratiam, ut in tentationibus semper ad Deum et ad te confugiam.