Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Oratio ferialis — Sunday

Genus
Sanctissimum Sacramentum
Argumentum
Gratiarum actio
Auctor
St. Alphonsus Liguori
Dies
18th century
Fons
St. Alphonsus Liguori https://www.preces-latinae.org/thesaurus/PostMissam/Ligouri.html

Amantissime Iesu, Redemptor et Deus, adoro te praesentem in pectore meo sub speciebus panis et vini, quibus factus es cibus et potus animae meae. Sit infinite benedictus adventus tuus ad animam meam, Deus meus, et pro tanto beneficio tibi ex intimo corde gratias ago, et doleo eo quod digne tibi grates rependere non valeo.

Et quasnam dignas gratiarum actiones habere posset humilis villicus, si rustica in domo sua ab ipso suo rege se visitatum videret, nisi ad illius pedes procumbere et tacito admirari et laudare tantam dignationem?

Procido ergo coram te, o Rex divine, o Iesu dulcissime, teque adoro ex abysso vilitatis meae. Coniungo adorationem meam adorationi, quam tibi praestitit beatissima Virgo Maria, quando in uterum suum sacrosanctum te recepit, et quo ipsa te amavit amore, eodem te prosequi vellem.

O Redemptor amabilis, tu hodie verbis meis oboediens, de caelo in manus meas descendisti: et ego? eheu! quoties, praeceptis tuis inoboediens, te, ingrato animo, sprevi et gratiam et amorem tuum reieci! O bone Iesu, meorum veniam delictorum iam te mihi tribuisse confido; quod si culpa mea nondum mihi pepercisti, modo, quaeso, ignosce mihi, o Bonitas infinita, nam te offendisse toto corde me paenitet.

Utinam, o Iesu, te semper amavissem! A die saltem quo primam missam celebravi, unice pro te amore flagrare debuissem. Tu ex milibus me in sacerdotem et amicum tuum elegisti, quid ultra facere debuisti, ut a me diligereris? Sed gratias ago tibi quia tempus mihi praestas agendi, quod facere omisi. Ex toto corde meo te amare volo. Nullum affectum in corde meo admittere volo nisi pro te, qui me tantis beneficiis ad te redamandum obstrinxisti.

Deus meus et omnia. O Deus meus, quid mihi divitiae! quid honores! quid mundi voluptates! tu omnia mihi es. Tu solus eris deinceps unicum bonum, unicus amor meus. Dicam tibi cum sancto Paulino: Sibi habeant divitias suas divites, regna sua reges; mihi Christus gloria et regnum est. Fruantur reges, ac divites terrae, regnis suis, suisque divitiis, tu, o bone Iesu, divitiae meae et regnum meum mihi solus eris.

O Pater aeterne, per amorem huius Filii tui, quem hodie tibi obtuli, et in cor meum recepi, da quaeso, mihi sanctam perseverantiam in gratia tua, et donum tui sancti amoris. Tibi etiam commendo propinquos meos, amicos et inimicos; animas item purgatorii omnesque peccatores.

O Mater mea, Maria sanctissima, impetra mihi sanctam perseverantiam et Iesu Christi amorem.

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.