Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ioannes 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ioannes 1

  1. 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

    Patres ante-Nicaeni · 18
  2. 2 Hoc erat in principio apud Deum.

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.

    Patres ante-Nicaeni · 10
  4. 4 In ipso vita erat, et vita erat lux hominum:

    Patres ante-Nicaeni · 3
  5. 5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

    Patres ante-Nicaeni · 5
  6. 6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.

    Patres ante-Nicaeni · 3
  7. 7 Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.

  8. 8 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.

    Patres ante-Nicaeni · 1
  9. 9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

    Patres ante-Nicaeni · 9
  10. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

    Patres ante-Nicaeni · 4
  11. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.

    Patres ante-Nicaeni · 3
  12. 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius:

    Patres ante-Nicaeni · 2
  13. 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

    Patres ante-Nicaeni · 5
  14. 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.

    Patres ante-Nicaeni · 13
  15. 15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

    Patres ante-Nicaeni · 2
  16. 16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

    Patres ante-Nicaeni · 4
  17. 17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

    Patres ante-Nicaeni · 3
  18. 18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

    Patres ante-Nicaeni · 11
  19. 19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

    Patres ante-Nicaeni · 2
  21. 21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

    Patres ante-Nicaeni · 2
  22. 22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

  23. 23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

    Patres ante-Nicaeni · 2
  24. 24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  25. 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

    Patres ante-Nicaeni · 1
  26. 26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  27. 27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti

    Patres ante-Nicaeni · 3
  28. 28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans

    Patres ante-Nicaeni · 1
  29. 29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

    Patres ante-Nicaeni · 8
  30. 30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

    Patres ante-Nicaeni · 1
  31. 31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans

  32. 32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  33. 33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

    Patres ante-Nicaeni · 2
  34. 34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

  35. 35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  36. 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

    Patres ante-Nicaeni · 1
  37. 37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum

  38. 38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

    Patres ante-Nicaeni · 1
  39. 39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

  40. 40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  41. 41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  42. 42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  43. 43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

  44. 44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

  45. 45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

  46. 46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

    Patres ante-Nicaeni · 1
  47. 47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

    Patres ante-Nicaeni · 2
  48. 48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

  49. 49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

    Patres ante-Nicaeni · 2
  50. 50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  51. 51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.