Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Titum 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Titum 1

  1. 1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est

  2. 2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia

    Patres ante-Nicaeni · 2
  3. 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

  4. 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro

  5. 5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui

    Patres ante-Nicaeni · 3
  6. 6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos

    Patres ante-Nicaeni · 3
  7. 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum

    Patres ante-Nicaeni · 2
  8. 8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem

  9. 9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt

    Patres ante-Nicaeni · 2
  11. 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia

  12. 12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri

    Patres ante-Nicaeni · 4
  13. 13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide

  14. 14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate

  15. 15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia

    Patres ante-Nicaeni · 5
  16. 16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.