Canticum Canticorum 4
-
1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
-
2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
-
3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet
-
4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
-
5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis
-
6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis
-
7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
-
8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum
-
9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
-
10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
-
11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
-
12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus
-
13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo
-
14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
-
15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano
-
16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius