Canticum Canticorum 3
-
1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
-
2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
-
3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis
-
4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae
-
5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
-
6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
-
7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel
-
8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos
-
9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
-
10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
-
11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius