Canticum Canticorum 1
-
1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
-
2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
-
3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te
-
4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
-
5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
-
6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
-
7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
-
8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
-
9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
-
10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
-
11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
-
12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
-
13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
-
14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
-
15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
-
16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina