Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Genesis 10 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Genesis 10

  1. 1 hae generationes filiorum Noe Sem Ham Iafeth natique sunt eis filii post diluvium

  2. 2 filii Iafeth Gomer Magog et Madai Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras

  3. 3 porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

  4. 4 filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

  5. 5 ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis

  6. 6 filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan

  7. 7 filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan

  8. 8 porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra

  9. 9 et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino

  10. 10 fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar

  11. 11 de terra illa egressus est Assur et aedificavit Nineven et plateas civitatis et Chale

  12. 12 Resen quoque inter Nineven et Chale haec est civitas magna

  13. 13 at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim

  14. 14 et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

  15. 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum

  16. 16 et Iebuseum et Amorreum Gergeseum

  17. 17 Eveum et Araceum Sineum

  18. 18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

  19. 19 factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa

  20. 20 hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis

  21. 21 de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore

  22. 22 filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram

  23. 23 filii Aram Us et Hul et Gether et Mes

  24. 24 at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber

  25. 25 natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus eius divisa sit terra et nomen fratris eius Iectan

  26. 26 qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare

  27. 27 et Aduram et Uzal Decla

  28. 28 et Ebal et Abimahel Saba

  29. 29 et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan

  30. 30 et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem

  31. 31 isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis

  32. 32 hae familiae Noe iuxta populos et nationes suas ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.