Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Romanos 8 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Romanos 8

  1. 1 nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant

  2. 2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

    Patres ante-Nicaeni · 4
  3. 3 nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne

    Patres ante-Nicaeni · 3
  4. 4 ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum

  5. 5 qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt

    Patres ante-Nicaeni · 2
  6. 6 nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax

    Patres ante-Nicaeni · 3
  7. 7 quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest

    Patres ante-Nicaeni · 3
  8. 8 qui autem in carne sunt Deo placere non possunt

    Patres ante-Nicaeni · 4
  9. 9 vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius

    Patres ante-Nicaeni · 7
  10. 10 si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem

    Patres ante-Nicaeni · 3
  11. 11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

    Patres ante-Nicaeni · 6
  12. 12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  13. 13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei

    Patres ante-Nicaeni · 2
  15. 15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater

    Patres ante-Nicaeni · 5
  16. 16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur

    Patres ante-Nicaeni · 3
  18. 18 existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis

    Patres ante-Nicaeni · 5
  19. 19 nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat

    Patres ante-Nicaeni · 5
  20. 20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem

    Patres ante-Nicaeni · 3
  21. 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei

    Patres ante-Nicaeni · 4
  22. 22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc

    Patres ante-Nicaeni · 4
  23. 23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri

    Patres ante-Nicaeni · 1
  24. 24 spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat

    Patres ante-Nicaeni · 1
  25. 25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus

  26. 26 similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus

    Patres ante-Nicaeni · 2
  27. 27 qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis

  28. 28 scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti

    Patres ante-Nicaeni · 1
  29. 29 nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus

    Patres ante-Nicaeni · 3
  30. 30 quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit

  31. 31 quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  32. 32 qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit

    Patres ante-Nicaeni · 6
  33. 33 quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat

  34. 34 quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis

    Patres ante-Nicaeni · 2
  35. 35 quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius

    Patres ante-Nicaeni · 5
  36. 36 sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis

    Patres ante-Nicaeni · 3
  37. 37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  38. 38 certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines

    Patres ante-Nicaeni · 2
  39. 39 neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.