Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Romanos 4 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Romanos 4

  1. 1 quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 si enim Abraham ex operibus iustificatus est habet gloriam sed non apud Deum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  3. 3 quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam

    Patres ante-Nicaeni · 6
  4. 4 ei autem qui operatur merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum

  5. 5 ei vero qui non operatur credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iustitiam

  6. 6 sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus

  7. 7 beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata

    Patres ante-Nicaeni · 2
  8. 8 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum

  9. 9 beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam

  10. 10 quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio non in circumcisione sed in praeputio

  11. 11 et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio ut sit pater omnium credentium per praeputium ut reputetur et illis ad iustitiam

    Patres ante-Nicaeni · 4
  12. 12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae

    Patres ante-Nicaeni · 1
  13. 13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei

  14. 14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio

  15. 15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio

  16. 16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum

  17. 17 sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt

    Patres ante-Nicaeni · 4
  18. 18 qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum

  19. 19 et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarrae

  20. 20 in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortatus est fide dans gloriam Deo

  21. 21 plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere

  22. 22 ideo et reputatum est illi ad iustitiam

  23. 23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi

  24. 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

  25. 25 qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.