Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Romanos 3 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Romanos 3

  1. 1 quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

  2. 2 multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

  3. 3 quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

    Patres ante-Nicaeni · 2
  4. 4 est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

  5. 5 si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

    Patres ante-Nicaeni · 1
  6. 6 absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

  7. 7 si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

  8. 8 et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

    Patres ante-Nicaeni · 3
  9. 9 quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

  10. 10 sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

    Patres ante-Nicaeni · 1
  11. 11 non est intellegens non est requirens Deum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  12. 12 omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

  13. 13 sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  14. 14 quorum os maledictione et amaritudine plenum est

    Patres ante-Nicaeni · 1
  15. 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 contritio et infelicitas in viis eorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 et viam pacis non cognoverunt

  18. 18 non est timor Dei ante oculos eorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  19. 19 scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

    Patres ante-Nicaeni · 2
  21. 21 nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

    Patres ante-Nicaeni · 4
  22. 22 iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

  23. 23 omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

    Patres ante-Nicaeni · 3
  24. 24 iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

  25. 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  26. 26 in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  27. 27 ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

  28. 28 arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

  29. 29 an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

    Patres ante-Nicaeni · 3
  30. 30 quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

    Patres ante-Nicaeni · 1
  31. 31 legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.