Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Ad Romanos 16 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Ad Romanos 16

  1. 1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris

  2. 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi

  3. 3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium

  5. 5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo

  6. 6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis

  7. 7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  8. 8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino

  9. 9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum

  10. 10 salutate Apellen probum in Christo

  11. 11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino

  12. 12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino

  13. 13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam

  14. 14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres

  15. 15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

    Patres ante-Nicaeni · 2
  17. 17 rogo autem vos fratres ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt et declinate ab illis

    Patres ante-Nicaeni · 1
  18. 18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

    Patres ante-Nicaeni · 1
  19. 19 vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo

    Patres ante-Nicaeni · 1
  20. 20 Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum

    Patres ante-Nicaeni · 3
  21. 21 salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei

    Patres ante-Nicaeni · 2
  22. 22 saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino

  23. 23 salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater

  24. 25 ei autem qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti

    Patres ante-Nicaeni · 2
  25. 26 quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus cognito

    Patres ante-Nicaeni · 1
  26. 27 solo sapienti Deo per Iesum Christum cui honor in saecula saeculorum amen

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.