Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Apocalypsis 1 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Apocalypsis 1

  1. 1 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni

    Patres ante-Nicaeni · 1
  2. 2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

  3. 3 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt tempus enim prope est

    Patres ante-Nicaeni · 1
  4. 4 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt

  5. 5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

    Patres ante-Nicaeni · 3
  6. 6 et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum amen

    Patres ante-Nicaeni · 2
  7. 7 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae etiam amen

    Patres ante-Nicaeni · 2
  8. 8 ego sum Alpha et Omega principium et finis dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens

    Patres ante-Nicaeni · 4
  9. 9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

    Patres ante-Nicaeni · 1
  10. 10 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae

    Patres ante-Nicaeni · 3
  11. 11 dicentis quod vides scribe in libro et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam

  12. 12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

    Patres ante-Nicaeni · 2
  13. 13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

    Patres ante-Nicaeni · 2
  14. 14 caput autem eius et capilli erant candidi tamquam lana alba tamquam nix et oculi eius velut flamma ignis

  15. 15 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti et vox illius tamquam vox aquarum multarum

    Patres ante-Nicaeni · 1
  16. 16 et habebat in dextera sua stellas septem et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat et facies eius sicut sol lucet in virtute sua

    Patres ante-Nicaeni · 1
  17. 17 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus et posuit dexteram suam super me dicens noli timere ego sum primus et novissimus

    Patres ante-Nicaeni · 1
  18. 18 et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum et habeo claves mortis et inferni

  19. 19 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec

  20. 20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

    Patres ante-Nicaeni · 1

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.