Psalmi 94
-
1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro
-
2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei
-
3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
-
4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt
-
5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt
-
6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos
-
7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius
-
8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
-
9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me; et viderunt opera mea
-
10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde
-
11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam