Psalmi 91
-
1 psalmus cantici in die sabbati
-
2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
-
3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
-
4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
-
5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
-
6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
-
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
-
8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum %saeculi;
-
9 tu autem Altissimus in aeternum Domine
-
10 quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
-
11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
-
12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
-
13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
-
14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
-
15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
-
16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo