Psalmi 90
-
1 laus cantici David qui habitat in adiutorio Altissimi in protectione Dei caeli commorabitur
-
2 dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum
-
3 quoniam ipse liberabit me de laqueo venantium et a verbo aspero
-
4 in scapulis suis obumbrabit te et sub pinnis eius sperabis
-
5 scuto circumdabit te veritas eius non timebis a timore nocturno
-
6 a sagitta volante in die a negotio perambulante in tenebris ab incursu et daemonio meridiano
-
7 cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis ad te autem non adpropinquabit
-
8 verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis
-
9 quoniam tu Domine spes mea Altissimum posuisti refugium tuum
-
10 non accedent ad te mala et flagellum non adpropinquabit tabernaculo tuo
-
11 quoniam angelis suis mandabit de te ut custodiant te in omnibus viis tuis
-
12 in manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
-
13 super aspidem et basiliscum ambulabis %et; conculcabis leonem et draconem
-
14 quoniam in me speravit et liberabo eum protegam eum quia cognovit nomen meum
-
15 clamabit ad me et exaudiam eum cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et clarificabo eum
-
16 longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum