Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 89 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 89

  1. 1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione

  2. 2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus

  3. 3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum

  4. 4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte

  5. 5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

  6. 6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat

  7. 7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus

  8. 8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui

  9. 9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur

  10. 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

  11. 11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam

  12. 12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia

  13. 13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos

  14. 14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris

  15. 15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

  16. 16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum

  17. 17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.