Psalmi 88
-
1 intellectus Aethan Ezraitae
-
2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo
-
3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis;
-
4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo
-
5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma
-
6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum
-
7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei
-
8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt
-
9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo
-
10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas
-
11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos
-
12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti
-
13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt
-
14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua
-
15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam
-
16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt
-
17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur
-
18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum
-
19 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri
-
20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea
-
21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum
-
22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum
-
23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum
-
24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam
-
25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius
-
26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius
-
27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae
-
28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae
-
29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi
-
30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli
-
31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint
-
32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint
-
33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum
-
34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea
-
35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita
-
36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar
-
37 semen eius in aeternum manebit
-
38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma
-
39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum
-
40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius
-
41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem
-
42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis
-
43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius
-
44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello
-
45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti
-
46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma
-
47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua
-
48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum
-
49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma
-
50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua
-
51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium
-
52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui
-
53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat