Psalmi 87
-
1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae
-
2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te
-
3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam
-
4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit
-
5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio
-
6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt
-
7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis
-
8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma
-
9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar
-
10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas
-
11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma
-
12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione
-
13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis
-
14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te
-
15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me
-
16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus
-
17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me
-
18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul
-
19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria