Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 80 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 80

  1. 1 in finem pro torcularibus Asaph

  2. 2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

  3. 3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

  4. 4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

  5. 5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

  6. 6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

  7. 7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

  8. 8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

  9. 9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

  10. 10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

  11. 11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

  12. 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

  13. 13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

  14. 14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

  15. 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

  16. 16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

  17. 17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.