Psalmi 8
-
1 in finem pro torcularibus psalmus David
-
2 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra quoniam elevata est magnificentia tua super caelos
-
3 ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem
-
4 quoniam videbo caelos tuos; opera digitorum tuorum lunam et stellas quae tu fundasti
-
5 quid est homo quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
-
6 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum
-
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum
-
8 omnia subiecisti sub pedibus eius oves et boves universas insuper et pecora campi
-
9 volucres caeli et pisces maris qui perambulant semitas maris
-
10 Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra