Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 77 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 77

  1. 1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei

  2. 2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio

  3. 3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis

  4. 4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit

  5. 5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis

  6. 6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis

  7. 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant

  8. 8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius

  9. 9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli

  10. 10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare

  11. 11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis

  12. 12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos

  13. 13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem

  14. 14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis

  15. 15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa

  16. 16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas

  17. 17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso

  18. 18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis

  19. 19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto

  20. 20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo

  21. 21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel

  22. 22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius

  23. 23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit

  24. 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis

  25. 25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam

  26. 26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum

  27. 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata

  28. 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum

  29. 29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis

  30. 30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum

  31. 31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit

  32. 32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius

  33. 33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione

  34. 34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum

  35. 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est

  36. 36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

  37. 37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius

  38. 38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam

  39. 39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens

  40. 40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso

  41. 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt

  42. 42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis

  43. 43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos

  44. 44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent

  45. 45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos

  46. 46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae

  47. 47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina

  48. 48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni

  49. 49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos

  50. 50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit

  51. 51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham

  52. 52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto

  53. 53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare

  54. 54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis

  55. 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel

  56. 56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt

  57. 57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum

  58. 58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt

  59. 59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel

  60. 60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus

  61. 61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici

  62. 62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit

  63. 63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae

  64. 64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur

  65. 65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino

  66. 66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis

  67. 67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit

  68. 68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

  69. 69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula

  70. 70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum

  71. 71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam

  72. 72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.