Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 75 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 75

  1. 1 in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium

  2. 2 notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius

  3. 3 et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion

  4. 4 ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma

  5. 5 inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis

  6. 6 turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis

  7. 7 ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos

  8. 8 tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua

  9. 9 de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit

  10. 10 cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma

  11. 11 quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi

  12. 12 vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili

  13. 13 et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.