Psalmi 72
-
1 psalmus Asaph quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde
-
2 mei autem paene moti sunt pedes paene effusi sunt gressus mei
-
3 quia zelavi super iniquis pacem peccatorum videns
-
4 quia non est respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum
-
5 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur
-
6 ideo tenuit eos superbia operti sunt iniquitate et impietate sua
-
7 prodiet quasi ex adipe iniquitas eorum transierunt in affectum cordis
-
8 cogitaverunt et locuti sunt in nequitia iniquitatem in excelso locuti sunt
-
9 posuerunt in caelum os suum et lingua eorum transivit in terra
-
10 ideo convertetur populus meus hic et dies pleni invenientur in eis
-
11 et dixerunt quomodo scit Deus et si est scientia in Excelso
-
12 ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias
-
13 %et dixi; ergo sine causa iustificavi cor meum et lavi inter innocentes manus meas
-
14 et fui flagellatus tota die et castigatio mea in matutino
-
15 si dicebam narrabo sic ecce nationem filiorum tuorum reprobavi
-
16 et existimabam cognoscere hoc labor est ante me
-
17 donec intrem in sanctuarium Dei intellegam in novissimis eorum
-
18 verumtamen propter dolos posuisti eis deiecisti eos dum adlevarentur
-
19 quomodo facti sunt in desolationem subito defecerunt perierunt propter iniquitatem suam
-
20 velut somnium surgentium Domine in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges
-
21 quia inflammatum est cor meum et renes mei commutati sunt
-
22 et ego ad nihilum redactus sum et nescivi
-
23 ut iumentum factus sum apud te et ego semper tecum
-
24 tenuisti manum dexteram meam et in voluntate tua deduxisti me et cum gloria suscepisti me
-
25 quid enim mihi est in caelo et a te quid volui super terram
-
26 defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum
-
27 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem qui fornicatur abs te
-
28 mihi autem adherere Deo bonum est ponere in Domino Deo spem meam ut adnuntiem omnes praedicationes tuas % in portis filiae Sion;