Psalmi 68
-
1 in finem pro his qui commutabuntur David
-
2 salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam
-
3 infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in altitudines maris et tempestas demersit me
-
4 laboravi clamans raucae factae sunt fauces meae defecerunt oculi mei dum spero in Deum meum
-
5 multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei iniuste quae non rapui tunc exsolvebam
-
6 Deus tu scis insipientiam meam et delicta mea a te non sunt abscondita
-
7 non erubescant in me qui expectant te Domine Domine virtutum non confundantur super me qui quaerunt te Deus Israhel
-
8 quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio faciem meam
-
9 extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae
-
10 quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me
-
11 et operui in ieiunio animam meam et factum est in obprobrium mihi
-
12 et posui vestimentum meum cilicium et factus sum illis in parabolam
-
13 adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me psallebant qui bibebant vinum
-
14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
-
15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
-
16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
-
17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
-
18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
-
19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
-
20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
-
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
-
22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
-
23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
-
24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
-
25 effunde super eos iram tuam et furor irae tuae conprehendat eos
-
26 fiat habitatio eorum deserta et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet
-
27 quoniam quem tu percussisti persecuti sunt et super dolorem vulnerum meorum addiderunt
-
28 adpone iniquitatem super iniquitatem eorum et non intrent in iustitia tua
-
29 deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur
-
30 ego sum pauper et dolens salus tua Deus suscepit me
-
31 laudabo nomen Dei cum cantico magnificabo eum in laude
-
32 et placebit Deo super vitulum novellum cornua producentem et ungulas
-
33 videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima vestra
-
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus et vinctos suos non despexit
-
35 laudent illum caeli et terra mare et omnia reptilia in eis
-
36 quoniam Deus salvam faciet Sion et aedificabuntur civitates Iudaeae et inhabitabunt ibi et hereditate adquirent eam
-
37 et semen servorum eius possidebunt eam et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea