Psalmi 67
-
1 in finem David psalmus cantici
-
2 exsurgat Deus et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius
-
3 sicut deficit fumus deficiant sicut fluit cera a facie ignis sic pereant peccatores a facie Dei
-
4 et iusti epulentur exultent in conspectu Dei delectentur in laetitia
-
5 cantate Deo psalmum dicite nomini eius iter facite ei qui ascendit super occasum Dominus nomen illi et exultate in conspectu eius turbabuntur a facie eius
-
6 patris orfanorum et iudicis viduarum Deus in loco sancto suo
-
7 Deus inhabitare facit unius moris in domo qui educit vinctos in fortitudine similiter eos qui exasperant qui habitant in sepulchris
-
8 Deus cum egredereris in conspectu populi tui cum pertransieris in deserto diapsalma
-
9 terra mota est etenim caeli distillaverunt a facie Dei Sinai a facie Dei Israhel
-
10 pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tuae et infirmata est tu vero perfecisti eam
-
11 animalia tua habitant in ea parasti in dulcedine tua pauperi Deus
-
12 Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa
-
13 rex virtutum dilecti dilecti; et speciei domus dividere spolia
-
14 si dormiatis inter medios cleros pinnae columbae deargentatae et posteriora dorsi eius in pallore auri
-
15 dum discernit Caelestis reges super eam nive dealbabuntur in Selmon
-
16 mons Dei mons pinguis mons coagulatus mons pinguis
-
17 ut quid suspicamini montes coagulatos mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo etenim Dominus habitabit in finem
-
18 currus Dei decem milibus multiplex milia laetantium Dominus in eis in Sina in sancto
-
19 ascendisti in altum cepisti captivitatem accepisti dona in hominibus etenim non credentes inhabitare Dominum Deus
-
20 benedictus Dominus die cotidie prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum diapsalma
-
21 Deus noster Deus salvos faciendi et Domini Domini exitus mortis
-
22 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem capilli perambulantium in delictis suis
-
23 dixit Dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris
-
24 ut intinguatur pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso
-
25 viderunt ingressus tui Deus ingressus Dei mei regis mei qui est in sancto
-
26 praevenerunt principes coniuncti psallentibus in medio iuvencularum tympanistriarum
-
27 in ecclesiis benedicite Deum Dominum de fontibus Israhel
-
28 ibi Beniamin adulescentulus in mentis excessu principes Iuda duces eorum principes Zabulon principes Nepthali
-
29 manda Deus virtutem tuam confirma Deus hoc quod operatus es nobis
-
30 a templo tuo in Hierusalem tibi adferent reges munera
-
31 increpa feras harundinis congregatio taurorum in vaccis populorum ut excludant eos qui probati sunt argento dissipa gentes quae bella volunt
-
32 venient legati ex Aegypto Aethiopia praeveniet manus eius Deo
-
33 regna terrae cantate Deo psallite Domino diapsalma %psallite Deo;
-
34 qui ascendit super caelum caeli ad orientem ecce dabit voci suae vocem virtutis
-
35 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et virtus eius in nubibus
-
36 mirabilis Deus in sanctis suis Deus Israhel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus