Psalmi 65
-
1 in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra
-
2 psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius
-
3 dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui
-
4 omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma
-
5 venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum
-
6 qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso
-
7 qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma
-
8 benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius
-
9 qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos
-
10 quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum
-
11 induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro
-
12 inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium
-
13 introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea
-
14 quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea
-
15 holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma
-
16 venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae
-
17 ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea
-
18 iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus
-
19 propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae
-
20 benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me