Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 63 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 63

  1. 1 in finem psalmus David

  2. 2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam

  3. 3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem

  4. 4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram

  5. 5 ut sagittent in occultis inmaculatum

  6. 6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos

  7. 7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum

  8. 8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum

  9. 9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos

  10. 10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt

  11. 11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.