Psalmi 57
-
1 in finem ne disperdas David in tituli inscriptione
-
2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
-
3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniustitiam manus vestrae concinnant
-
4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero locuti sunt falsa
-
5 furor illis secundum similitudinem serpentis sicut aspidis surdae et obturantis aures suas
-
6 quae non exaudiet vocem incantantium et venefici incantantis sapienter
-
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus
-
8 ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens intendit arcum suum donec infirmentur
-
9 sicut cera quae fluit auferentur supercecidit ignis et non viderunt solem
-
10 priusquam intellegerent spinae vestrae ramnum sicut viventes sicut in ira absorbet vos
-
11 laetabitur iustus cum viderit vindictam manus suas lavabit in sanguine peccatoris
-
12 et dicet homo si utique est fructus iusto utique est Deus iudicans eos in terra