Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 55 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 55

  1. 1 in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth

  2. 2 miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me

  3. 3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me

  4. 4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo

  5. 5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro

  6. 6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum

  7. 7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam

  8. 8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus

  9. 9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua

  10. 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es

  11. 11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo

  12. 12 in me sunt Deus vota tua; % quae; reddam laudationes tibi

  13. 13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.