Psalmi 54
-
1 in finem in carminibus intellectus David
-
2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
-
3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
-
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
-
5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
-
6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
-
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
-
8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
-
9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
-
10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
-
11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
-
12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
-
13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
-
14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
-
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
-
16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
-
17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
-
18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
-
19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
-
20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
-
21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
-
22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
-
23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
-
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine