Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 51 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 51

  1. 1 in finem intellectus David

  2. 2 cum venit Doec Idumeus et adnuntiavit Saul et dixit venit David in domo Achimelech

  3. 3 quid gloriatur in malitia qui potens est iniquitate

  4. 4 tota die iniustitiam cogitavit lingua tua sicut novacula acuta fecisti dolum

  5. 5 dilexisti malitiam super benignitatem iniquitatem magis quam loqui aequitatem diapsalma

  6. 6 dilexisti omnia verba praecipitationis linguam dolosam

  7. 7 propterea Deus destruet te in finem evellet te et emigrabit te de tabernaculo et radicem tuam de terra viventium diapsalma

  8. 8 videbunt iusti et timebunt et super eum ridebunt et dicent

  9. 9 ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum sed speravit in multitudine divitiarum suarum et praevaluit in vanitate sua

  10. 10 ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum et in saeculum saeculi

  11. 11 confitebor tibi in saeculum quia fecisti et expectabo nomen tuum quoniam bonum in conspectu sanctorum tuorum

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.