Psalmi 47
-
1 canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
-
2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
-
3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
-
4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
-
5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
-
6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
-
7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
-
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
-
9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
-
10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
-
11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
-
12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua %Domine;
-
13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
-
14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
-
15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula