Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 45 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 45

  1. 1 in finem pro filiis Core pro arcanis psalmus

  2. 2 Deus noster refugium et virtus adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis

  3. 3 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

  4. 4 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

  5. 5 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

  6. 6 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

  7. 7 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

  8. 8 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

  9. 9 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

  10. 10 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

  11. 11 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

  12. 12 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.