Psalmi 41
-
1 in finem in intellectum filiis Core
-
2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus
-
3 sitivit anima mea ad Deum fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei
-
4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
-
5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
-
6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei
-
7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
-
8 abyssus ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
-
9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae
-
10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
-
11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
-
12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc; confitebor illi salutare vultus mei et; Deus meus