Psalmi 35
-
1 in finem servo Domini David
-
2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
-
3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
-
4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
-
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
-
6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
-
7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
-
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
-
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
-
10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
-
11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
-
12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
-
13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare