Psalmi 34
-
1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me
-
2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
-
3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
-
4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
-
5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
-
6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
-
7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
-
8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
-
9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
-
10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
-
11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
-
12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
-
13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
-
14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
-
15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
-
16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
-
17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
-
18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
-
19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
-
20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia terrae loquentes; dolos cogitabant
-
21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
-
22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
-
23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
-
24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
-
25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
-
26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
-
27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
-
28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam