Psalmi 29
-
1 psalmus cantici in dedicatione domus David
-
2 exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
-
3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
-
4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
-
5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
-
6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
-
7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
-
8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
-
9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
-
10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
-
11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
-
12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
-
13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi