Novam formam praevisitas.

Ad hodiernam redire

Sacra Scriptura

Lege Verbum in editionibus publici iuris — quaere libros et versus in versione aperta.

31,211 versus

Psalmi 27 · Vulgata

Citationes e Patribus ante-Nicaenis (ANF). Nomen tange ut textum legas. Jennica ANF × Bible

Textum selige ad illuminandum — te invitabimus ut accountum gratuitum crees.

Psalmi 27

  1. 1 huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum

  2. 2 exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum

  3. 3 ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum

  4. 4 da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis

  5. 5 quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos

  6. 6 benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae

  7. 7 Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei

  8. 8 Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est

  9. 9 salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum

Textus oneratur…

Supporter access

Ask the Friar and Research are for Supporters. Reading, prayer, and the library stay free.