Psalmi 26
-
1 David priusquam liniretur Dominus inluminatio mea et salus mea quem timebo Dominus protector vitae meae a quo trepidabo
-
2 dum adpropiant super me nocentes ut edant carnes meas qui tribulant me et inimici mei ipsi infirmati sunt et ceciderunt
-
3 si consistant adversus me castra non timebit cor meum si exsurgat adversus me proelium in hoc ego sperabo
-
4 unam petii a Domino hanc requiram ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae ut videam voluntatem Domini et visitem templum eius
-
5 quoniam abscondit me in tabernaculo in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui
-
6 in petra exaltavit me et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos circuivi et immolavi in tabernaculo eius hostiam vociferationis cantabo et psalmum dicam Domino
-
7 exaudi Domine vocem meam qua clamavi miserere mei et exaudi me
-
8 tibi dixit cor meum exquisivit facies mea faciem tuam Domine requiram
-
9 ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus
-
10 quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me Dominus autem adsumpsit me
-
11 legem pone mihi Domine in via tua et dirige me in semita recta propter inimicos meos
-
12 ne tradideris me in animas tribulantium me quoniam insurrexerunt in me testes iniqui et mentita est iniquitas sibi
-
13 credo videre bona Domini in terra viventium
-
14 expecta Dominum viriliter age et confortetur cor tuum et sustine Dominum