Psalmi 24
-
1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam
-
2 Deus meus in te confido non erubescam
-
3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
-
4 confundantur %omnes; iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi %et; semitas tuas doce me
-
5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
-
6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
-
7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu; propter bonitatem tuam Domine
-
8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
-
9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
-
10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
-
11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
-
12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
-
13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
-
14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
-
15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
-
16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
-
17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
-
18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
-
19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
-
20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
-
21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
-
22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis